- CALCEI
- CALCEIInitio nascentis Rei publ. Romanae, non modo servi, sed et Senatores ipsi nudis incedebant pedibus: et licet haec ἀνυποδυσία, paupertatis videretur indicium, nihilominus clari quoque Imperatores, magnique Duces, in patientis animi tolerantiaeque bellicae argumentum, idem fecisse leguntur: Phocion apud Plutarchum, F. scipio et Germanicus, apud Corn. Tacitum etc. Quo quadrat institutum Lacedaemoniorum, apud quos Iuvenes calceis omnes carebant, quo expeditiores essent. Plut. in vita Lycurgt. Idem de Socrate legimus, de Catone Uticensi, de iis apud Iudaeos, qui nuptias recusabant: Imo et Nudipedalia festum apud Graecos, Romanos et Barbaros fuit, in quo discalceati omnes incedere sunt coacti. Postea, Calcei sacri erant, quibus soli Sacerdotes rem divinam facturi utebantur, de quibus vide Servium ad Aeneid. l. 4. v. 516. Allusit ad hunc ritum Mart. Capella 1. 2. Calceos praeterae, inquiens, ex papyro textili subligavit, ne quid eius membra pollueretmorticinium. Unde in ceremoniis Flaminum et Falminicarum relatum et illud est, apud A. Gellium l. 10. c. 15. Mortuum numquam attingit. Principum Imperatorumque Romanorum Calceamenta erant cultu, pretiô coloreque ab aliorum distincta: Campagos appellatos constat, item Zancas seu Tzancas, gemmeis aquilis rigentes, transsatô Byzantium imperiô. At antea varia calceorum ornamenta, pro diversa Principum libidine, aut moderatione. Carinus Aug. non gemmis adsutis calceis, sed fibulis gemmeis utebatur. Heliogabalus habuit in calceamentis gemmas, et quidem sculptas, Flav. Vopiscus in , c.Carino, c. 17. Ael. Lamprid. c. 4. etc. Soccos muliebriter ornatos gestavit Caligula, Plin. l. 37. c. 2. Deraetrius Antigoni fil. aureos calceos, Plut. in eo. Distinguebantur autem calceamenta Principum aquilis, Senatorii lunae dimidiatae effigie: quod summae apud Roman. nobilitatis fuit argumentum, vide supra in C. Item in K. nec non voce Fibula. Iuvenalis Sat. 7. v. 191.----- ----- Et nobilis et generosusAppositam nigrae lunam subtexit alutae.A' iam dictis Matronarum calceamenta differebaut: unde Hesyck. Σικυώνια γυναικεῖα ὑπὸδήματα, Sicyonia, calceamenta muliebria: a mollitieit tantae inventoribus Sicyonits. Illos ποικίλον καὶ πολυμέλικτον ὐπόδημα, calceum varium et convolubilem, facit Iul. Pollux l. 7. c. 22. Flav. Vopisc. in Aureliano, c. 49. Calceos mulleos et cereos et albos et bederaceos, viris ommbus tulit, mulieribus reliquit. Cum unguentis hoc genus calceamenti coniunxit Lucretius l. 4. v. 1118.Unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident.Graeci enim, quibus inventum istud debetur, pedes frequenter ingungebant. Color in Imperatorum claceis purpureus, virorum, nobilium inprimis, niger: matronarum albus: prostibulorum ruber: servorum gypsatus, seu cretatus fuit. Et altiores quidem muliebres, non minus ac viriles, suis ansulis, quae a pede per tibiam protendebantur atque crus obligabant, instructi. Tibull. l. 1. Eleg. 8 v. 14.Ansaque compressos alligat arcta pedes.Quae et Graecorum consuetudo, ligatorum calceamentorum iam ab Homero mentione iniectâ, Odyss. l. 2. Ad crura autem sive ad sutas has ansas protensas fuisse, docet Virg. Ed. 7. v. 32.Purpureô stabis suras evincta cothurnô.Ut de militaribus quid addam, habebant illi clavos, quibus in terram defixis, in eodem vestigio staret miles, ad fugam minus idoneus, vide Ioseph. de bello Iud. l. 7. c. 3. Unde Calciarium pro donativo, quod militibus in emendos calceamentorum clavos conferebatur, apud Iureconsult. Clavatum fuisse dictum, observat Levinus Torrentius. Nec omittendi penitus calcei Venatorii, altiores reliquis, quo a luti iniuria essent tutiores: Comicorum ac Tragicorum, vide suis locis. Conficiebantur primum e corio crudo bubali, apud Xenoph. Anabas l. 3. et Carbatinae dicebantur. Dein fiebant ex aluta coccinea seu versicolore, aut coccô infecta: Tertio ex pelle haedina, udones vocitati. Porro ex subere, quod tamen ad sublevandos potius calceos altioresque reddendos forte inserviit. qualibus calceamentis Augustus, et Persae in universum usi leguntur, femineus inprimis sexus. Ex ferro quandoque constabant, qualem calceum Empedocli Agrigentino attribuit Alexander ab Alex. Genialium dier. l. 5. c. 18. Item ex aere, qualis eidem Philosopho tribuitur, apud Philostratum in Helladicis. Ex ligno item, apud Petronium Satyric. Ex corticibus arborum, quod Indis omnibus fuit sollenne, Philostr. de vita Apollonii l. 2. c. 9. Ex papyro, qualibus Aegyptii, ac praesertim Sacerdotes usi. Vide Herodot. l. 1. Ex argento, apud paulum Venetum de Region. Oriental. l. 2. c. 14. Tandem ex auro, gemmis et quidquid pretiosum erat. conflabantur, ut videre est apud Martianum Capellam passim. Species autem notissimae sunt, Sicynii, socci, soleae, cothurni, crepidae, sandalia, de quibus ultimis consuli possunt Lucianus de scrib. Historia, Donatus, Eugraphius etc. Alii ad has quinque species omne calceorum genus reducunt; Mulleos, Uncinatos, Perones, Cothurnos et Soccos, quae universae Turcarum hodiernorum aemulabantur calceamenta. Mullei, a colore dicti, Lunati quoque a fibula crescentem Lunam referente vocati sunt: quo respexisse quidam volunt Esaiam c. 3. v. 18. cum ait: In die illo auferet Dominus ornamentum calceorum Lunulas. Uncinati militum erant, an iidem cum caligis? Certe id suggerete videtur Aur. Victor de vita Imper. ubi de C. Caesare Caligula ait, Quia natus in exercitu fuerat, cognomentum calcei militaris, i. e. Caligulae, sortitus est. Perones, ad suras usque pertingebant, cum priores ad dimidium solum crus protenderentur, neque sibulas lunatas habebant, proin Calcei puri, quoniam ex puro corio facti, dici consueverunt: Hos magistratus ac in dignitate constituti gemmis exornare solebant. De Cothurno et Socco vide suô locô. Totum pedem autem calceus texit: omnia vero id genus calceamenta, quibus plantae tantum infimae teguntur, coetera prope nuda et teretibus habenis iuncta, Soleas dixerunt: nonnumquam Graecâ voce Crepululas. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 36. et in illud Th. Dempsteri Paralipomena. De utriusque vero sexus variis calceorum generibus, infra in vocibus Femina, ac Vir, et plura hanc in rem, apud Ben. Balduinum, l. de Calceo antiquo, ut et Iul. Nigronium de caliga Veterum. Addam saltem aliquid de Francorum Regum veteri calcetura, de qua sic Monachus Sangallensis l. 1. c. 36. Erat antiquorum ornatus, vel paratura Francorum, calceamenta forinsecus aurata corrigiis tricubitalibus insignita: fasciolae crurales vermiculatae et subtus eas tibialia vel coxalia linea, quamvis ex eodem colore, tamen opere pretiosissimô variata, super quae et fasciolas in crucis modum intrinsecus ante et retro longissimae illae corrigiaetendebantur. Quâ calceamenti specie Caroli M. apudAlamannum, et Lotharii Imperator. effigies conspiciuntur, apud B luzium Not. ad Capitularia Regum Franciae p. 1280. Exactius pleniusque eam sic describit Ioan. Puricellus in Monumentis Basilicae Ambros. p. 70. ubi de Bernardi Regis Italiae Pipini filii tumulo effosso, Superstites, inquit, adhuc e corio rubro calcei utrumque pedem contegebant, iidemque ligneam quisque soleam, hinc inde coriaceis insutam, habebant. Tam vero apte presseque; ad suum quisque pedem, iuxta ordinem digitorum congruebant in acutum versus primorem digitum desinentes, ut calceus dexter non nisi dextro pedi, quandiu integer ille erat, sinisterque sinistro adaptari potuisset. Coeterum quisque calceus duabus tantum corii partibus invicem consutis pedem ita contegebat, ut anterior corii pars in supremam versus crura extremitatem aliquantulum scissa in longum esset, illicque pedi ligamine adstringeretur, ad eum prorsus modun, quô rusticana hodie calceamenta factitari solent, apud Car. du Frense in voce Armiger, item Fasciola.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.